Roma Fervens Excerptum
*note that the text is macronized, though the excerpt here does not show it.
​
Tabernam spectas. Taberna ardet. Itaque Resiae insula ardet - tabernae et insulae una sunt. Non vis Resiam mortuam, sed...certe si taberna ardet, Resia in taberna non est? Si Resia flammas videret, certe Resia effugeret. Certe Resia cum familia sua est. Resia filium habet. Melius est domum ire. Resia femina fortis est quae se servare potest.
In via ambulas. Multas flammas non vides. Fumus per viam it, sed non multae tabernae ardent. Hoc bonum est. Deis volentibus, domus tua non etiam ardet.
Non multo post, insulam tuam vides...et nullas flammas. Deis gratias! Domum intras. Pater abest, sed fortasse in palatio Neronis pingit. Pater saepe domum nocte revenit, multum pingens. Anxius es, sed non maxime. Nunc dormiendum est. Si pater non revenerit mane, mane licebit anxium esse. Dormis.
* * *
​
Subito, media nocte, non dormis. Surgis. Tu patrem adhuc non vides, sed fumum adhuc vides. Cogitas. Estne hoc malum? Subura semper ardet. Fortasse non necesse est anxium esse. Multus fumus est, sed fumus saepe in Subura est.
Sed amici, qui in insula habitant, dormiunt. Et fumos nunc diu vides — itaque hic ignis parvus non est. Fessus es et dormire vis, sed anxius de flammis es. Amici dormientes nesciunt insulam ardere. Pater etiam non revenit. Effugere bonum esset, sed visne ire ad amicos iuvandos? An ad patrem quaerendum?